- ISBURGIS
- ISBURGISFemina pudicissima, Phil. Theodati Francorum Regis uxor, a marito repudiata, quod is eam sibi sanguine propinquam existimaret. Haec postea in perpetua continentia vixit. Cuius corpus in Eccl. D. Ioh. de Ins. iacet sepultum. Epitaphium autem est cuiusmodi,Hîc iacet Isburgis Regum generosa propago,Regia, quod Regis fuit uxor, signat imago.Floro nitens morum vixit patre Rege Dacorum,Inclita Francorum Regis adepta torum.Nobilis huius erat (quod in orbis sanguine claroInvenies raro) mens pia, casta caro.Annus millenus aderat, diciesque vicenus,Ter duo, terque decem, cum subit ista necem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.